NOCTURNA Vestis

NOCTURNA Vestis
NOCTURNA Vestis
sive Cubitoria, ut vocat Petronius, olim quoque e lino fuit. Dionysius namque Episcopus Alexandriae apud Eusebium Histor. l. 6. c. 40. de curiosis ad se capiendum missis: Κἀγὼ μὲν, inquit, οἶδεν ὁ θεὸς, ὡς γηςαὶ εἶναι, πρότερον ἡγούμενος ἐπὶ σύλησιν καὶ ἁρπαγην ἀφικομένους μένων ἐπὶ τῆς ἐυνῆς ἧς ἤμην γυμνὸς εν τῷ λινῷ ἐςθήματι, τὴν λοιπὴν ἐςθῆτα πρακειμένην ἀυτοῖς ὤρεγον. Et quidem novit Deus, quum prius putarem latrones esse, qui ad proedam et tapinam venissent, manens in lecto, ubi eram nudus in veste linea: reliquam vestem prope me positam, ipsis porrigebam. Uti observavit Casaubon. qui proin admodum probabiliter censet, Iuvenem illum, memoratum Marc. c. 14. v. 51. in historia passionis DOMINI nostri, quemque Theophylactus et Euthymius ex illa ipsa domo, ubi Pascha comederat Christus cum Discipulis, fuisse statuunt, sindonem, cum e lecto se proriperet, abstuliste secum, Christumque, de cuius periculo aliquid inaudierat, sequi coepisse. Quod enim e lecto surrexit, nuditas arguit, cuius causa probabilis alia excogitari vix potest; neque hoc a temporis circumstantia alienum. Ut enim e Theophylacto discimus, nox erat provecta et altera iam vigilia praeterierat. Sindonem autem lineam fuisse vestem, certum est, vel e bysso: nam σινδόνα βυςςίνην apud Herodotum aliosquelegas, etc. Vide Is. Casaubon. Exercit. XVI. ad Annal. Baron. §. 66. Antiquissimorum verô hominum eadem Nocturna diurnaque vestis fuit, ut de Romanis diximus in voce Toga: quem rigorem Stoici etiam delicatiore iam aevô retinuerunt. Vide in Tribonium. Calceatus porro nocturnus, crepidae fuêre: Nocturnales hinc dictae, Gall. Mules, seu Pantoufles, quibus hodieque nocte utimur. Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 2. Crastinâ die Nocturnales suos calcient. Et c. 23. Calcietur caligis supradicto panno factis, usque ad genua attingentibus. Capitulare Aquisgranense A. C. 817. c. 22. Cabciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duas, in hieme verosoccos etc. Sotulares diurni et nocturnales, apud Guigonem II. in Statut. Cartusiens. c. 57. et alibi. Vulgo Betae dici consuevêre, ut colligere est ex Tabulario Martini de Campis. Vide Car. du Fersne Glossar. Capitis tegmen, mitra, et pileum, quae vide etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CUBITORIA vestis — apud Petronium, vide infra Nocturna, it. Sindon …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SINDON — an quod Sidone primum inventa? certe Tyria Sindon Martiali l. 4. Epigr. 19. ubi de Endronude, memoratur, byssus nempo seu lini species pretiosissima, e qua vestes mollissimae ac pretiosissimae conficiebantur, mutierum luxui destinatae (verba sunt …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”